- CEPHALON Gergithius
- CEPHALON GergithiusΚεφαλὼν ὁ Γεργήθιος memoratur Straboni, l. 13. ubi ait, fuisse in agro Cumano urbem, quae pluralis numeri et genere muliebri αἱ Γέργηθες diceretur, atque hanc Cephalonis huius patriam fuisse. Testem quoque eum producunt Parthenius in Eroticis, quo Trocia illius citat, Hist. l. 4. et Festus Pompeius, in Romam. Item Dionysius Halicarn. l. 1. ubi vocatur Κεφαλὼν Γεργίθιος ςυγίραφεὺς παλαιὸς πάνυ. De Aeneae in italiam adventu. Vide Voss. Histo. Graec. l. 2. c. 12. et l. 3. p. 340. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.